CORRIGIA

CORRIGIA
CORRIGIA
inter calceandum, rupta, infaustum olim omen, ut diserte restatur in Divinat. l. 2. Cicero, ubi ait: Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae, et sternutamenta erunt observanda etc. Unde quibus, cum calceamenta pedibus inducerent, eaque pressius adstringerent, corrigia forte effringebatur, suscepta negotia deserere vel differre consuevêre. Hoc enim omine Veteres portendi credebant, rem susceptam haud feliciter progressuram, aut sinistrô aliquô casu impeditum iri, quemadmodum iis, quibus in itinere corrigiam calceamenti abrumpi contingit, non parum id impedimenti est, in illo continuando. Hinc qui Sacram paginam Glossâ, quam dicunt, ordinariâ, illustravit, illud Esaiae c. 5. v. 27. Non rumpetur corrigia calceamenti eius, sic interpretatur: Non impedietur in itinere Dominus. Et eandem ob causam veteres Tabellarii atque Cursores excalceati munia sua obiisse leguntur. Musonius Philos. apud Stobaeum: Sine calceis valde expediti et agiles sunt pedes, praesertim si adsit usus. Unde Tabellarios videre est non uti calceamentis in itineribus, atque ex Athletis cursores celeritatem eandem non servare, si currere ipsos oportet in calceis. Ubi quod de Tabellariis et Athletis Cursoribus, idem de Classiariis (qui remiges erant seu milites maritimi) restatur Sueton. Vespas. c. 8. Classiarios vero, qui ab Hostia et Puteolis Romam pedibus per vices commeabant, petentes aliquid sibi calciarii nomine constitui, quasi parum esset sine responso abegisse iussis posthac excalceatos cursitare: et ex eo ita cursitant. Fuit autem Corrigia lorum calcei, Nicet. et quidem Patritii calcei earum habebant 4. quae ad medium usque crus pervenibant; implexae inter se: unde Zonaras, Annal. l. 2. calceos eorum insignes fuisse ait τῇ τε ὑπαλλαγῇ τῶ ἱμάντων καὶ τῶ τύπῳ τοῦ γράμματος: patricia lora vocavit Seneca, de Tranquill. Anim. c. 11. Sic, et in antiquo marmore, prope Numentanam portam, Praetor, qui mappam mittit, calceos habet cavos, quorum corrigiae inter se implexae usque ad suras ascendunt. Nec aliter Consulares, namque Diptychon Leodiense, quod Anastasium Consulem latô clavô, togâ pictâ, tunicâ palmatâ, subarmali profundô, mappâ Circensi, scipione eburneô et sellâ curuli insignem exhibet, calceos ei similiter tribuit, quatuor corrigiis transversim supra pedem et mediô crure tenus adstrictos. Vide figuram apud Iul. Nigronium de Calig. edit. Amstelod. A. C. 1667. p. 184 Totidem et Senatorii habebant, et quidem hi omnes ex nigra aluta, ut ex Horatio discimus, l. 1. Sat. 6. v. 27.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus.
Plebeii vero unicâ tantum ligulâ sive corrigiâ utebantur, quae in
corum calceis extrema erat. Unde explicari potest difficilis locus Martialis, l. 2. Epigr. 29. v. 7. ubi in Stigmatiam, calceos Patricios quatuor corrigiarum gestantem, invehens, inter alia ait:
Non extrema sedet lunatâ ligula plantâ,
Coccina non laesum cingit aluta pedem.
Hîc enim Alb. Rubenius de Calceo Senat. c. 3. a Martiale existimat ligulam illam, quae in pede sedet, non extremam dici, quia in eius calceis ligula illa intima, quae pedem tangebat, haudquaquam extrema erat, sicut in Plebeiis solebat esse: ut qui alias non haberent, variô implexu ad medium crus ascendentes etc. Plura vide apud Auctorem hunc, ut et apud Balduin. de Calceo, infra etiam voce Lorum, etc. Corrigiam sibi in collo ponendi, in signum servitutis, ritus, memoratur Ioanni villaneo, l. 6. c. 65. Vide infra ubi de Investitura. Super tumulum vero proiciendi, hôcque signô boms defuncti renuntiandi, Pithaeo, in Consuet. Trecensi, tit. 2. art. 12. apud Car. du Fresne, Glossar. At Corrigiuncula, apud Anonymum, Revelat. l. 6. nola est seu campanula, quae in Monasteriis percutitur, cum disciplinae dari debent: a correctione dicta, Id.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Corrigĭa — Corrigĭa, (lat.), Riemen, bes. zur Befestigung des Schuhes …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CORRIGIA Antonius — vide Antonius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTONIUS Corrigia — Venetus, alias Tilianus, celeberrimus saeculô exactô pictor …   Hofmann J. Lexicon universale

  • courroie — [ kurwa ] n. f. • 1268; curreie 1080; lat. corrigia ♦ Bande étroite d une matière souple et résistante servant à lier, attacher. Courroie de cuir, de tissu. ⇒ attache, lanière, sangle. Boucler, nouer, serrer une courroie. Courroie que l on passe… …   Encyclopédie Universelle

  • escourgeon — [ ɛskurʒɔ̃ ] n. m. • 1611; secourjon 1268; lat. corrigia « courroie », à cause de la forme des épis ♦ Agric. Orge hâtive que l on sème en automne. Appos. Orge escourgeon. ● escourgeon ou écourgeon nom masculin (peut être ancien français corjon,… …   Encyclopédie Universelle

  • correa — (Del lat. corrigia.) ► sustantivo femenino 1 Tira alargada de cuero. 2 Cinta de cuero u otro material que ajusta el pantalón a la cintura. SINÓNIMO cinturón 3 Cualidad de ciertos objetos que se pueden doblar y estirar fácilmente. SINÓNIMO… …   Enciclopedia Universal

  • courge — [ kurʒ ] n. f. • apr. 1350; lat. cucurbita → courgette, gourde 1 ♦ Plante potagère (cucurbitacées) cultivée pour ses fruits. ⇒ citrouille, courgette, giraumont, luffa, pâtisson, potimarron, potiron; péponide. 2 ♦ Le fruit de la courge. Courge à… …   Encyclopédie Universelle

  • curea — CUREÁ, curele, s.f. 1. Fâşie lungă din piele, cânepă, material plastic etc.; spec. o astfel de fâşie folosită ca cingătoare. ♢ expr. A l ţine (pe cineva) cureaua (sau curelele) = a avea curaj; a cuteza; a fi în stare (să...). 2. (În sintagma)… …   Dicționar Român

  • courroye — Courroye, Il vient de Corrigia. Une grande et longue courroye, Lorum, Loramentum. Une courroye de la peau d un chien, Corrigia canina. La courroye d un soulier, Amentum, Ansa, Corrigia calceamenti, Ligula calceorum. Une sorte de souliers attachez …   Thresor de la langue françoyse

  • écourgeon — ● escourgeon ou écourgeon nom masculin (peut être ancien français corjon, du latin corrigia, courroie) Orge dont l épi est constitué d épillets disposés sur six rangs et qui se sème à l automne. 2. escourgeon [ɛskuʀʒɔ̃] ou écourgeon [ekuʀʒɔ̃]… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”